Latin · ~2 min
Speech 5
Cicero, Philippicae 5.6
Not analysed yet
tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? nullae istae excusationes sunt: meus amicus est. sit patriae prius. meus cognatus. an potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? mihi pecuniam tribuit. cupio videre qui id audeat dicere. quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. dubitate quid agatis. at non cadunt haec in Antonium.