# Philippicae 5.8

Cicero, Philippicae, Speech 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/5.8

ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? eccui potestas in forum insinuandi fuit? quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris, turbinum mirum videretur. quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
