# Philippicae 5.9

Cicero, Philippicae, Speech 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/5.9

quid? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
