Latin · ~2 min
Speech 6
Cicero, Philippicae 6.11
Not analysed yet
nam Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O fide! —hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste.