Latin · ~2 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.18
Not analysed yet
qui familiarem iugularit, quid is occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint, illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.