# Philippicae 7.26

Cicero, Philippicae, Speech 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/7.26

quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. at vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. omnia fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
