# Philippicae 7.3

Cicero, Philippicae, Speech 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/7.3

Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam ultimam postulare—praeclare: ex qua non legiones solum sed etiam nationes ad urbem conetur adducere—alii nihil eum iam nisi modeste postulare. Macedoniam suam vocat omnino, quoniam Gaius frater est inde revocatus. sed quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit incendium? itaque idem quasi providi cives et senatores diligentes bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis patrocinium. nonne sic disputant? inritatum Antonium non oportuit: nequam est homo ille atque confidens; multi praeterea improbi—quos quidem a se primum numerare possunt qui haec loquuntur—eos cavendos esse denuntiant. Vtrum igitur in nefariis civibus ulciscendi, cum possis, an pertimescendi diligentior cautio est.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
