Latin · ~2 min
Speech 7
Cicero, Philippicae 7.4
Not analysed yet
atque haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebantur. ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. qui enim evenit ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? me quidem semper, uti scitis, adversarium multitudinis temeritati haec fecit praeclarissima causa popularem.