Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.11
Not analysed yet
hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est, tum praecipue mihi. quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.