Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.13
Not analysed yet
quin etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas? atque ais eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit inter te et illos? pater tuus quidem, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.