Latin · ~3 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.15
Not analysed yet
ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. num aut consules illos aut clarissimos viros vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego nolo quemquam civem committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.