Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.17
Not analysed yet
itaque sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? immo vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio: ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. an hoc negare potes, qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? quo usque enim dices pacem velle te? res geritur; conductae vineae sunt; pugnatur acerrime. qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.