Latin · ~3 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.19
Not analysed yet
Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? rursus iam me irasci fortasse dices. ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. antea deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.