Latin · ~2 min
Speech 8
Cicero, Philippicae 8.2
Not analysed yet
atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. ergo ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? at in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse sine bello non potest.