# Philippicae 8.4

Cicero, Philippicae, Speech 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/8.4

etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. nolumus hoc bellum videri. quam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
