Latin · ~3 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.10
Not analysed yet
reddite igitur, patres conscripti, ei vitam cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. perficite ut is quem vos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit oblivio. nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.