# Philippicae 9.15

Cicero, Philippicae, Speech 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/philippicae/9.15

augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. quas ob res ita censeo: cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit:

---

Cicero, Philippicae, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi035/phi0474.phi035.perseus-lat2.xml.
