Latin · ~3 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.3
Not analysed yet
Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.