Latin · ~3 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.5
Not analysed yet
reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. atqui et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit. itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.