Latin · ~2 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.8
Not analysed yet
quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus. vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis: quem cum videretis re magis morbum quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.