# Pro A. Caecina 31

Cicero, Pro A. Caecina, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-caecina/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-a-caecina/31
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi008.perseus-lat2:31

Vtrum, recuperatores, his testibus non credidistis, cum quid liqueret non habuistis? at controversia non erat quin verum dicerent. an in coacta multitudine, in armis, in telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis dubium vobis fuit inesse vis aliqua videretur necne? quibus igitur in rebus vis intellegi potest, si in his non intellegetur? an vero illa defensio vobis praeclara visa est: non deieci, sed obstiti; non enim sum passus in fundum ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum? quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non videtur esse deiectus?

---

Cicero, Pro A. Caecina, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi008/phi0474.phi008.perseus-lat2.xml.
