Latin · ~2 min
41
Cicero, Pro A. Caecina 41
Not analysed yet
queramur, inquit, licet; tamen hoc interdicto Aebutius non tenetur. quid ita? quod vis Caecinae facta non est. dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, ibi vim non fuisse? nemo, inquit, occisus est neque saucius factus. quid ais? cum de possessionis controversia et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? at exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo morte verum etiam volnere.