Latin · ~2 min
44
Cicero, Pro A. Caecina 44
Not analysed yet
tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? quid igitur fugiebant? propter metum. quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur?