Latin · ~2 min
48
Cicero, Pro A. Caecina 48
Not analysed yet
age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. responde, si tibi videtur. in fundum Caecina utrum tandem noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. potes igitur dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit accedere? si enim id quod maxime voluit nullo modo potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit.