Latin
53
Cicero, Pro A. Caecina 53
Not analysed yet
ornate et copiose L. Crassus, homo longe eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, iudicio cvirali hanc sententiam defendit et facile, cum contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, probavit omnibus, M’. Curium, qui heres institutus esset ita: mortvo postvmo filio, cum filius non modo non mortuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. quid? verbis hoc satis erat cautum? minime. quae res igitur valuit? voluntas, quae si tacitis nobis intellegi posset, verbis omnino non uteremur; quia non potest, verba reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent voluntatem.