Latin · ~2 min
66
Cicero, Pro A. Caecina 66
Not analysed yet
in ista vero causa cum tu sis is qui te verbo litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: unde deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus es, non deiectus, cum tua sit haec oratio: fateor me homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco quem in locum prohibui ne venires—in ista defensione accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant rationem, non verbi haberi oportere?