Latin · ~3 min
69
Cicero, Pro A. Caecina 69
Not analysed yet
at est aliquando contra iudicatum. primum utrum recte, an perperam? si recte, id fuit ius quod iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an iuris consulti vituperandi sint. deinde, si de iure vario quippiam iudicatum est, non potius contra iuris consultos statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est iudicatum. etenim ipse Crassus non ita causam apud cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus auctoribus uteretur.