Latin · ~2 min
72
Cicero, Pro A. Caecina 72
Not analysed yet
illud enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso: iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba tabulas; hoc non potest: statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi. non est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eius modi causa potest.