Latin · ~3 min
85
Cicero, Pro A. Caecina 85
Not analysed yet
velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illorum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, in qua re nolis non oportere.