Latin · ~3 min
89
Cicero, Pro A. Caecina 89
Not analysed yet
Cum verba nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere cogit. etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defensionis meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis deiecerit, quid ages? opinor, hoc interdicto quo nos usi sumus persequere. quid? si qui iam de foro redeuntem armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum illud verbum vnde in utramque rem valeat, eoque tu restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis.