Latin · ~2 min
91
Cicero, Pro A. Caecina 91
Not analysed yet
cur ergo aut in illud cotidianum interdictum vnde ille me vi deiecit additur cvm ego possiderem, si deici nemo potest qui non possidet, aut in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur, si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici, nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdicto de armatis hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, si fateatur esse deiectum.