# Pro A. Caecina 92

Cicero, Pro A. Caecina, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-caecina/92

dupliciter homines deiciuntur, aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi rationem atque vim. ad duas dissimilis res duo diiuncta interdicta sunt. in illa vi cotidiana non satis est posse docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, tum deiectum. ne id quidem satis est, nisi docet ita se possedisse ut nec vi nec clam nec precario possederit. itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri solet se vi deiecisse, verum illud addit: non possidebat vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsionem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut precario possedisse.

---

Cicero, Pro A. Caecina, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi008/phi0474.phi008.perseus-lat2.xml.
