Latin · ~2 min
93
Cicero, Pro A. Caecina 93
Not analysed yet
videtisne quot defensionibus eum qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores voluerint? hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione contendisset, inermis plane de sponsione certaret. ecquid igitur interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum in hoc sit additum cvm A. Caecina possideret necne? ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, ecquid auctoritas maiorum commovet? si esset additum, de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? atque ego in hoc Caecinam non defendo;