Latin · ~2 min
114
Cicero, Pro A. Cluentio 114
Not analysed yet
aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare. quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset.