Latin · ~2 min
14
Cicero, Pro A. Cluentio 14
Not analysed yet
ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, ut a viro non libenter. tum vero illa egregia ac praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.