Latin · ~3 min
147
Cicero, Pro A. Cluentio 147
Not analysed yet
quid est, Q.Quinto Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur? quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. quid ergo? haec quaestio sola ita gubernatur? quid M.Marci Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C.Gaii Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C.Gaii Aquili apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et praescripto fieri videbitis.