Latin · ~2 min
161
Cicero, Pro A. Cluentio 161
Not analysed yet
Cn.Gnaeo Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse dixit. ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt. Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus attulisse. cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.