Latin · ~3 min
167
Cicero, Pro A. Cluentio 167
Not analysed yet
quid umquam habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint? id quod iam intellegetis. an ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim se ipsa defendit.