Latin · ~2 min
174
Cicero, Pro A. Cluentio 174
Not analysed yet
at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.