Latin · ~2 min
179
Cicero, Pro A. Cluentio 179
Not analysed yet
tum interim Q. Hortensio Q.Quinto Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS x et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.