Latin · ~2 min
182
Cicero, Pro A. Cluentio 182
Not analysed yet
post triennium igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. at de quibus servis? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses Romae, cum de T.Titi Anni, L.Lucii Rutili, P.Publii Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es?