Latin · ~2 min
185
Cicero, Pro A. Cluentio 185
Not analysed yet
cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum? iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim. neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari.