Latin · ~2 min
197
Cicero, Pro A. Cluentio 197
Not analysed yet
ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis haec decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis benivolentia, quanta cura est! non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt. adsunt Ferentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos, laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum homines amplissimi nobilissimique venerunt.