# Pro A. Cluentio 199

Cicero, Pro A. Cluentio, 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/199

curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. at quae mater! quam caecam crudelitate et scelere ferri videtis, cuius cupiditatem nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelex; eo iam denique adducta est uti sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reservarit.

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
