# Pro A. Cluentio 201

Cicero, Pro A. Cluentio, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-a-cluentio/201

orat vos habitus, iudices, et flens obsecrat ne se invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo condonetis. quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit, saepe et multum queretur deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. quod si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum maerorum; postremo etiam fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem se fili lugere simulasset. nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur? satis diu fuit in miseriis,

---

Cicero, Pro A. Cluentio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi010/phi0474.phi010.perseus-lat2.xml.
