Latin · ~2 min
202
Cicero, Pro A. Cluentio 202
Not analysed yet
iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam iniquus praeter parentem fuit cuius animum non iam expletum putemus. vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A.Aulum Cluentium, restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carum atque iucundum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.