Latin · ~3 min
23
Cicero, Pro A. Cluentio 23
Not analysed yet
interim Oppianicus ut erat, sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A.Aulus Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M.Marcum Aurium esse comperisset, delaturum esse testatur.