Latin · ~3 min
31
Cicero, Pro A. Cluentio 31
Not analysed yet
neque est hoc satis; tametsi in ipso fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi hanc a natura lucem accipere potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae tegere potuissent.