Latin
33
Cicero, Pro A. Cluentio 33
Not analysed yet
itaque cum hanc eius consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn.Gnaeus Magius, isque, cum gravi morbo adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam —quae tum ei mulieri socrus erat —quoad pareret habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset. itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat. quid de Oppianico suspicatus sit videtis;