Latin · ~2 min
37
Cicero, Pro A. Cluentio 37
Not analysed yet
cum esset adulescens apud mulierculam quandam atque ubi pernoctarat ibi diem posterum commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato disceditur. Avillius ilico convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.